Devoir de Français

Traduction des Minutes du procès de Jeanne d'Arc

Extrait du document

Item, quia ab aliquibus nos, judices, audieramus quod illusionibus suarum revelationum prætensarum, quibus antea renuntiaverat, adhuc inhærebat, ipsam interrogavimus an, depost diem jovis, ipsa audiverat voces sanctarum Katharinæ et Margaretæ. Respondit quod sic. Interrogata quid sibi dixerunt ; respondit quod Deus mandavit sibi, per sanctas Katharinam et Margaretam, magnam pietatem illius grandis proditionis in quam ipsa Johanna consenserat, faciendo adjurationem et revocationem pro salvando vitam suam ; et quod ipsa se damnaverat pro salvando vitam suam. Item dixit quod, ante diem jovis, voces suæ sibi dixerunt illund ipsa illo die faceret, et qod protunc ipsa fecit. Dicit ultra quod voces suæ sibi dixerunt, quando erat in scafaldo seu ambone, coram populo, quod audacter responderet illi prædicatori qui tunc prædicabat. Dicebatque eadem Johanna quod ille erat falsus prædicator, et quod plura dixerat eam fecisse quæ ipsa non fecerat. Item dixit quod, si ipsa diceret quod Deus non misisset eam, ipsa damnaret se, et quod veraciter Deus ipsam misit.

Liens utiles